- ROTULA
- I.ROTULAus, et um, tabulae publicae, e quibus actus et responsa Curiarum recitantur: imo et alia quaevis pagina, quae rotae instar involvitur: a quo Romanis volumen dicitur. Item Matricula, Catalogus etc. Angl. a roul, Germ. Rodel. Fuit quidem Romani moristorensia gesta codicibus mandare, sed inclinatô iam Imperiô, Rotulorum usus reperitur inter insignia Magistratuum, in utrisque Notitiis. Vide Ingulphum Saronem in voce Domesdei, Hincmarum Epist. ad Nicol. P. P. Flodoard. l. 3. c. 14. etc. Rotulus Wintoniae apud Anglos dicta est illa Angliae descriptio, quae ab Aluredo Rege facta alias Domesdei est appellata: Wintoniae enim illa tum reposita fuit; inter coetera regni scripta et moniments. Henr. Spelmannus, Gloss. Archaeol. Reperitur item Rotulus Cancellariae, apud Bractonum et Lambertum, de antiq. Curiarum. Idem: Hinc Magister Rotae, hodieque in aula Pontificia, dignitatis nomen. Vide et voce Rotulus.II.ROTULAvel sphaerula, a rotunditate, Inaurium species (Hebr. Gap desc: Hebrew) nomen accepit, veluit teres quoddam ornamentum, ut Numer. c. 31. v. 50. et apud Rabbi Dav. in lib. Radic. notante Mercerô. Sic et apud Pollucem βοτρύδια pro Inaure. Aurium vero fuisse ornamentum, liquet ex Ezech. c. 16. v. 12. Et ornavi te ornamentô, et dedi Inaurem super os tuum et Rotulas auribus tuis et coranam decoris in capite tuo. Ex Rotulis istis vel Circulis auri perforatae insertis, margaritae dependebant; de quo erudite disserentem vide Casp. Bartholinum, l. de Inauribus Veterum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.